Pseudomonarchia Dæmonum
Ne Sathanicæ factionis monopolium usqueadeo porro delitescat, hanc Dæmonum Pseudomonarchiam, ex Acharonticorum Vasallorum archivo subtractam, in hujus Operis de Dæmonum præstigiis calce annectere volui, ut effascinatorum id genus hominum, qui se magos jactitare non erubescunt, curiositas, præstigiæ, vanitas, dolus, imposturæ, deliria, mens elusa, & manifesta mendacia, quinimo non ferendæ blasphemiæ, omnium mortalium, qui in mediæ lucis splendore hallucinari nolint, oculis clarissimè appareant, hoc potissimum seculo scelestissimo, quo Christi regnum tam enormi impunitaque tyrannide impetitur ab iis qui Beliali palàm sacramentum præstitêre, stipendium etiam justum hauddubie recepturi: quibus & perditas has horas libenter dedico, si forte ex immensa Dei misericordia convertantur & vivant: quod ex animo iis precor, sitque felix & faustum. 

Ne autem curiosulus aliquis, fascino nimis detentus, hoc stultitiæ argumentum temere imitari audeat, voces hinc inde prætermisi studio, ut universa delinquendi occasio præcideretur.
Inscribitur vero à maleferiato hoc hominum genere Officium spirituum, vel, Liber officiorum spirituum, seu, Liber dictus Empto. Salomonis, de principibus & regibus dæmoniorum, qui cogi possunt divina virtute & humana. At mihi nuncupabitur Pseudomonarchia Dæmonum.
Primus Rex, qui est de potestate Orientis, dicitur Baël, apparens tribus capitibus, quorum unum assimilatur bufoni alterum homini, tertium feli. Rauca loquitur voce, formator morum & insignis certator, reddit hominem invisibilem & sapientem. Huic obediunt sexagintasex legiones.
§ 2. Agares Dux primus sub potestate Orientis, apparet benevolus in senioris hominis forma, equitans in crocodilo, & in manu accipitrem portans. Cuncta linguarum genera docet optime: fugitantes reverti facit, & permanentes fugere: prælaturas & dignitates dimittit, & tripudiare facit spiritus terræ: & est de ordine Virtutum, sub sua potestate habens triginta & unam legiones.
§ 3. Marbas, alias Barbas, Præses magnus, se manifestans in fortissimi leonis specie, sed ab exorcista accitus humana induitur forma, & de occultis plene respondet, morbos invehit & tollit, promovet sapientiam artiumque mechanicarum cognitionem, homines adhæc in aliam mutat formã. Præest trigintasex legionibus.
§ 4. Pruflas, alibi invenitur Bufas, magnus Princeps & Dux est, cujus mansio circa turrim Babylonis, & videtur in eo flamma foris, caput autem assimilatur magno nycticoraci. Autor est & promotor discordiarum, bellorum, rixarum & mendaciorum. Omnibus in locis non intromittatur. Ad quæsita respondet abunde. Sub sunt huic legiones vinginti sex, partim ex ordine Throni, partim Angelorum.
§ 5. Amon vel Aamon Marchio magnus & potens, prodit in lupi forma caudam habens serpentinam, & flammam evomens. Hominis autem indutus speciem, caninos ostentat dentes, & caput magno nycticoraci simile. Princeps omnium fortissimus est, intelligens præterita & futura, hinc & gratiam concilians omnium amicorum & inimicorum. Quadraginta imperat legionibus.
§ 6. Barbatos magnus Comes & Dux, apparet in signo Sagittarii silvestris cum quatuor regibus tubas ferentibus. Intelligit cantus avium, canum latratus, mugitus boum & cunctorum animalium: thesauros item à magis & incantatoribus reconditos, detegit: Et est ex ordine Virtutum, partim Dominationum. Triginta præsidet legionibus. Novit præterita & futura: tam amicorum quam inimicorum animos conciliat.
§ 7. Buer Præses magnus conspicitur in signo *. Absolute docet philosophiam, practicam, ethica item & logica, & herbarum vires: Dat optimos familiares: Ægros sanitati restituere novit, maxime & homines. Quinquaginta legionum habet imperium.
§ 8. Gusoyn Dux magnus & fortis, apparet in forma zenophali. Explicate respondet & vere de præsentibus, præteritis, futuris & occultis. Amicoram & inimicorum gratiam reddit: Dignitates confert & honores conformat. Præest quadragintaquinque legionibus.
§ 9. Botis, alibi Otis, magnus Præses & Comes, Prodit in viperæ specie deterrima: Et siquando formam induit humanam dentes ostendit magnos & cornua duo, manu gladium acutum portans. Dat perfecte responsa vera de præsentius, præteritis, futuris & abstrusis. Tam amicos quam hostes conciliat. Sexaginta imperat legionibus.
§ 10. Bathym, alibi Marthim Dux magnus & fortis: Visitur constitutione viri fortissimi cum cauda serpentina, equo pallido insidens. Virtutes herbarum & lapidum pretiosorum intelligit. Cursu velocissimo hominem de regione in regionem transfert. Huic triginta subsunt legiones.
§ 11. Pursan, alias Curson, magnus Rex, prodit ut homo facie leonina, viperam portans ferocissimam, ursoque insidens, quem semper præcedunt tubæ. Callet præsentia, præterita & futura: Aperit occulta, thesauros detegit: Corpus humanum suscipit & aëreum. Vere respondet de rebus terrenis & occultis, de divinitate & mundi creatione: Familiares parit optimos: Cui parent vigintiduo legiones, partim de ordine Virtutum, partim ex ordine Throni.
§ 12. Eligor, alias Abigor, Dux magnus,apparet ut miles pulcherrimus, lanceam, vexillum & sceptrum portans. Plene de occultis respondet atque bellis, & quomodo milites occurrere debeant: Futura scit, & gratiam apud omnes dominos & milites conciliat. Præsidet sexaginta legionibus.
§ 13. Loray, alias Oray, magnus Marchio, se ostendens in forma sagittarii pulcherrimi, pharetram & arcum gestantis: author existit omnium præliorum, & vulnera putrefacit quæ à sagittariis infliguntur, quos objicit optimos tribus diebus. Triginta dominatur legionibus.
§ 14. Valefar, alias Malaphar, Dux est fortis, forma leonis prodiens & capite latronis. Familiaritatem parit suis, donec laqueo suspendantur. Decem præsidet legionibus.
§ 15. Morax, alias Foraii, magnus Comes & Præses: Similis tauro visitur: Et si quando humanam faciem assumit, admirabilem in Astronomia & in omnibus artibus liberalibus reddit hominem: parit etiam famulos non malos & sapientes: novit & herbarum & pretiosorum lapidum potentiam. Imperat triginta sex legionibus.
§ 16. Ipes, alias Ayperos est magnus Comes & Princeps, apparens quidem specie angelica, interim leone obscurior & turpis, capite leonis, pedibus anserinis, cauda leporina. Præterita & futura novit: Redditque hominem ingeniosum & audacem. Legiones huic obediunt trigintasex.
§ 17. Naberus, alias Cerberus, Marchio est fortis, forma corvi se ostentans: Si quando loquitur, raucam edit vocem. Reddit & hominem amabilem & artium intelligentem, cum primis in Rhetoricis eximium. Prælaturarum & dignitatum jacturam parit. Novendecim legiones hunc audiunt.
§. 18. Glasya labolas, alias Caacrinolaas vel Caassimolar magnus Præses: Qui progreditur ut canis habens alas gryphi. Artium cognitionem dat, interim dux omnium homicidarum. Præsentia & futura intelligit. Tam amicorum quam inimicorum animos demeretur: Et hominem reddit invisibilem. Imperium habet triginta sex legionum.
§ 19. Zepar Dux magnus, apparens uti miles, inflammansque virorum amore mulieres, & quando ipsi jussum fuerit, earum formam in aliam transmutat, donec dilectis suis fruantur. Steriles quoque eas facit. Vigintisex huic parent legiones.
§ 20. Byleth Rex magnus & terribilis, in equo pallido equitans, quem præcedunt tubæ, symphoniæ, & cuncta Musicæ genera. Quum autem coram exorcista se ostentat, turgidus ira & furore videtur, ut decipiat. Exorcista vero tum sibi prudenter caveat: Atque ut fastum ei adimat, in manu suscipiat baculum corili, cum quo orientem & meridiem versus, foris juxta circulum manum extendet, facietque triangulum. Cæterum si manum non extendit, & intrare jubet, atque spirituum Vinculum ille renuerit, ad lectionem progrediatur exorcista: mox ingredietur item submissus, ibi stando & faciendo quodcunque jufferit exorcista ipsi Byleth regi, eritque securus. Si vero contumacior fuerit, nec primo jussu circulum ingredi voluerit, reddetur forte timidior exorcista: Vel si Vinculum spirituum minus habuerit, sciet haud dubie exorcista, malignos spiritus postea eum non verituros, at semper viliorem habituros. Item si ineptior sit locus triangulo deducendo juxta circulum, tunc vas vino plenum ponatur: Et intelliget exorcista certissimè, quum è domo sua egressus fuerit cum sociis suis, prædictum Byleth sibi fautorem fore, benevolum, & coram ipso submissum quando progredietur. Venientem vero exorcista benigne suscipiat, & de ipsius fastu glorietur: Propterea quoque eundem adorabit, quemadmodum alii reges, quia nihil dicit absque aliis principibus. Item si hic Byleth accitus fuerit ab aliquo exorcista, semper tenendus ad exorcistæ faciem annulus argenteus medii digiti manus sinistræ, quemadmodum pro Amaymone. Nec est prætermittenda dominatio & potestas tanti principis, quoniam nullus est sub potestate & dominatione exorcistæ alius, qui viros & mulieres in delirio detinet, donec exorcistæ voluntatem explerint: Et fuit ex ordine Potestatum, sperans se ad septimum Thronum rediturum, quod minus credibile. Imperat octogintaquinque legionibus.
§ 21. Sytry, alias Bitru, magnus Princeps, leopardi facie apparens, habensque alas velut gryphi. Quando autem humanam assumit formam, mire pulcher videtur. Incendit virum mulieris amore, mulierem vicissim alterius desiderio incitat. Jussus secreta libenter detegit feminarum, eas ridens ludificansque, ut se luxuriose nudent. Huic sexaginta legiones obsequuntur.
§ 22. Paymon obedit magis Lucifero quam alii reges. Lucifer hic intelligendus, qui in profunditate scientiæ suæ demersus, Deo assimilari voluit, & ob hanc arrogantiam in exitium projectus est. De quo dictum est: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum [Ezech. 28]. Paymon autem cogitur virtute divina, ut se sistat coram exorcista: ubi hominis induit simulachrum, insidens dromedario, coronaque insignitus lucidissima, & vultu fœmineo. Hunc præcedit exercitus cum tubis & cimbalis bene sonantibus, atque omnibus instrumentis Musicis, primo cum ingenti clamore & rugitu apparens, sicut in Empto. Salomonis, & arte declaratur. Et si Paymon hic quandoque loquitur, ut minus ab exorcista intelligatur, propterea is non tepescat: sed ubi porrexerit illi primam chartam ut voto suo obsequatur, jubebit quoque ut distincte & aperte respondeat ad quæsita, & de universa philosophia & prudentia vel scientia, & de cæteris arcanis. Et si voles cognoscere dispositionem mundi, & qualis sit terra, aut quid eam fustineat in aqua, aut aliquid aliud, & quid sit abyssus, & ubi est ventus & unde veniat, abunde te docebit. Accedant & consecrationes tam de libationibus quam aliis. Confert hic dignitates & confirmationes. Resistentes sibi suo vinculo deprimit, & exorcistæ subjicit. Bonos comparat famulos, & artium omnium intellectum. Notandum, quod in advocando hunc Paymonem, Aquilonem versus exorcistam conspicere oporteat, quæ ibi hujus sit hospitium. Accitum vero intrepide constanterque suscipiat, interroget, & ab eo petat quicquid voluerit, nec dubie impetrabit. At ne creatorem oblivioni tradat, cavendum exorcistæ, propter ea quæ præmissa fuerunt de Paymone. Sunt qui dicunt, eum ex ordine Dominationum fuisse: sed aliis placet, ex ordine Cherubin. Hunc sequuntur legiones ducentæ, partim ex ordine Angelorum, partim Potestatum. Notandum adhæc, si Paymon solus fuerit citatus per aliquam libationem aut sacrificium, duo reges magni comitantur, scilicet Bebal & Abalam, & alii potentes. In hujus exercitu sunt vigintiquinque legiones: Quia spiritus his subjecti, non semper ipsis adsunt, nisi ut appareant, divina virtute compellantur.
§ 23. Regem Belial aliqui dicunt statim post Luciferum fuisse creatum, ideoque sentiunt ipsum esse patrem & seductorem eorum qui ex Ordine ceciderunt. Cecidit enim prius inter alios digniores & sapientiores, qui præcedebant Michaëlem & alios cœlestes angelos, qui decrant. Quamvis autem Belial ipsos qui in terram dejecti fuerint, præcesserit: alios tamen qui in cœlo mansere, non antecessit. Cogitur hic divina virtute, cum accipit sacrificia, munera & holocausta, ut vicissim det immolantibus responsa vera: At per horam in veritate non perdurat, nisi potentia divina compellatur, ut dictum est. Angelicam assumit imagine in impense pulchram, in igneo curru sedens. Blande loquitur. Tribuit dignitates & prælaturas senatorias, gratiam item amicorum, & optimos famulos. Imperium habet octoginta legionum, ex ordine partim Virtutum, partim Angelorum. Forma exorcistæ invenitur in Vinculo Spirituum. Observandum exorcistæ, hunc Belial in omnibus succurrere suis subditis: Si autem se submittere noluerit, Vinculum Spirituum legatur, quo sapientissimus Salomon eos cum suis legionibus in vase vitreo relegavit: Et relegati cum omnibus legionibus fuere septuagintaduo reges, quorum primus erat Bileth, secundus Belial, deinde Asmoday, & circirer mille millia legionum. Illud proculdubio à magistro Salomone didiciste me fateor: Sed causam relegationis me non docuit, crediderim tamen propter arrogantiam ipsius Belial. Sunt quidam necromantici, qui asserunt, ipsum Salomonem quodam die astutia cujusdam mulieris seductum, orando se inclinasse versus simulacrum Belial nomine. Quod tamen fidem non meretur: Sed potius sentiendum, ut dictum est, propter superbiam & arrogantiam, relegatos esse in magno vase, projectos in Babylone in puteum grandem valde. Enimvero prudentissimus Salomon divina potentia suas exequebatur operationes, quæ etiam nunquam eum destituit: propterea simulachrum non adorasse ipsum sentiendum est, alioqui divina virtute spiritus cogere nequivisset. Hic autem Belial cum tribus regibus in puteo fuit. At Babylonienses ad hæc exhorrescentes, rati se thesaurum amplum in puteo inventuros, unanimi consilio in puteum descenderunt, detegeruntque & confregere vas, unde mox egressi captivi, in proprium locum porto sunt rejecti. Belial vero ingressus quoddam simulachrum, dabat responsa sibi immolantibus & sacrificantibus, ut testatur Tocz in dictis suis: Et Babylonienses adorantes sacrificaverunt eidem.
§ 24. Bune Dux magnus & fortis, apparet ut draco, tribus capitibus, tertium vero assimilatur homini. Muta loquitur voce: Mortuos locum mutare facit, & dæmones supra defunctorum sepulchra congregari: omnimodo hominem locupletat, redditque loquacem & sapientem: ad quæsita vere respondet. Huic legiones parent triginta.
§ 25. Forneus magnus Marchio, similis monstro marino, reddit hominem in Rhetoricis admirabilem, optima fama & linguarum peritia ornat, tam amicis quam inimicis gratum facit. Subsunt huic vigintinovem legiones, ex ordine partim Thronorum, partim Angelorum.
§ 26. Roneve Marchio & Comes, assimilatur monstro. Singularem in Rhetoricis intelligcntiam confert, famulos item fidos, linguarum cognitionem, amicorum & inimicorum favorem. Huic obediunt legiones novendecim.
§ 27. Berith Dux magnus & terribilis: tribus nuncupatur nominibus, à quibusdam Beal, à Judæis Berith, à necromanticis Bolfri. Prodit ut miles ruber cum vestitu rubro, & equo ejusdem coloris coronaque ornatus. Vere de præsentibus, præteritis & futuris respondet. Virtute divina per annulum magicæ artis ad horam scilicet cogitur. Mendax etiam est. In aurum cuncta metallorum genera mutat. Dignitatibus ornat easdemque confirmat: Claram subtilemque edit vocem. Viginti sex legiones huic subsunt.
§ 28. Astaroth Dux magnus & fortis, prodiens angelica specie turpissima, insidensque in dracone infernali, & viperam portans manu dextra. Vere respondet de præteritis, præsentibus, futuris & occultis. Libenter de spirituum creatore, & eorundem lapsu loquitur, quomodo peccaverint & ceciderint. Se spontè non prolapsum esse dicit. Reddit hominem mire eruditum in artibus liberalibus. Quadraginta legionibus imperat. Ab hoc quilibet exocista caveat, ne prope nimis cum admittat, ob fœtorem intolerabilem quem expirat. Itaque annulum argenteum magicum in manu sua juxta faciem teneat, quo se ab injuria facile tuebitur.
§ 29. Forras vel Forcas magnus Præses est: visitur forma viri fortissimi, & in humana specie vires herbarum & lapidum preciosorum intelligit. Plene docet Logica, Ethica & corundem partes. Reddit hominem invisibilem, ingeniosum, loquacem & vivacem: Amissa recuperat, thesauros detegit. Dominium viginti novem legionum habet.
§ 30, Furfur Comes est magnus, apparens ut cervus cauda flammea. In omnibus mentitur, nisi in triangulum intro ducatur. Jussus angelicam assumit imaginem. Rauca loquitur voce: amorem inter virum & mulierem libenter conciliat: novit & concitare fulgura, coruscationes & tonitrua in iis partibus ubi jussum fuerit. De occultis & divinis rebus bene respondet. Imperat legionibus vigintisex.
§ 31. Marchocias magnus Marchio est. Se ostentat specie lupæ ferocissimæ cum alis gryphi, cauda serpentina, & ex ore nescio quid evomens. Quum hominis imaginem induit, pugnator est optimus. Ad quæsita vere respondet: fidelis in cunctis exorcistæ mandatis. Fuit ordinis Dominationum. Huic subjacent legiones triginta. Sperat se post mille ducentos annos ad septimum Thronum reversurum: sed ea spe falsus est.
§ 32. Malphas magnus Præses, conspicitur corvo similis: sed hominis idolum indutus rauca fatur voce. Domos & turres ingentes mire extruit, & obvios cito facit artifices maximos: Hostium vero ædes & turres dejicit. Famulos suppeditat non malos. Sacrificia libenter suscipit, at sacrificatores omnes fallit. Quadraginta huic parent legiones.
§ 33. Vepar, alias Separ, Dux magnus & fortis: Similis syreni: Ductor est aquarum & navium armis onustarum. Ut mare jussu magistri turgidum navibusque plenum appareat, efficit: contra inimicos exorcistæ per dies tres vulneribus putrescentibus vermesque producentibus homines inficit, à quibus tamen negotio absoluto sanantur omnes. Imperat legionibus vigintinovem.
§34. Sabnac, alias Salmac, Marchio magnus & fortis: prodit ut miles armatus, capite leonis, in pallido equo infidens. Hominis formam transmutat mire: Turres magnas armis plenas ædificat, item castra & civitates. Triginta dies ex mandato exorcistæ homini vulnera putrida & verminantia infligit. Familiares conciliat bonos: dominium exercens quinquaginta legionum.
§ 35. Sydonay, alias Asmoday, Rex magnus, fortis & potens: Visitur tribus capitibus, quorum primum assimilatur capiti tauri, alterum hominis, tertium arietis. Cauda ejus serpentina, ex ore flammam eructat, pedes anserini. Super dracone infernali sedet, in manu lanceam & vexillum portans. Præcedit alios qui sub potestate Amaymonis sunt. Cum hujus officia exercet exorcista, fit fortis, cautus & in pedibus stans: si vero coopertus fuerit, ut in omnibus detegatur, efficiet: Quod si non fecerit exorcista, ab Amaymone in cunctis decipietur: Sed mox cum ipsum in prædicta forma conspicit, appellabit illum nomine suo, inquiens: Tu vero es Asmoday. Ipse non negabit: Et mox ad terram. Dat annulum virtutum: Docet absolute Geometriam, Arithmeticam, Astronomiam, Mechanicam: Ad interrogata plene & vere respondet: Hominem reddit invisibilem: Loca thesaurorum ostendit & custodit, si fuerit de legionibus Amaymonis. In sua potestate legiones septuaginta duas habet.
§ 36. Gaap, alias Tap, Præses magnus & Princeps: in signo Meridiei apparet: sed quum humanam assumit faciem, ductor est præcipuorum quatuor regum, tam potens ut Byleth. Extiterunt autem quidam necromantici, qui huic libamina & holocausta obtulere, & ut eundem evocarent, artem exercuere, dicentes sapientissimum Salomonem eam composuisse, quod falsum est: imo fuit Cham filius Noë, qui primus post diluvium cœpit malignos invocare spiritus, invocavit autem Byleth, & composuit artem in suo nomine, & librum, qui multis mathematicis est cognitus. Fiebant autem holocausta, libamina, munera, & multa nefaria, quæ operabantur exorcistæ admistis sanctissimis Dei nominibus, quæ in eadem arte sparsim exprimuntur. Epistola vero de iis nominibus est conscripta à Salomone, uti & scribunt Helias Hierosolymitanus & Heliseus. Notandum, si aliquis exorcista habuerit artem Beleth, nec ipsum coram se sistere possit aut videre, nisi per artem: Quomodo autem eundem continere oporteat, non est explicandum, quum sit nefandum, & nihil à Salomone de ejus dignitate & officio didicerim, hoc tamen non silebo, ipsum reddere hominem admirabilem in philosophia & artibus omnibus liberalibus. Facit ad amorem, odium, invisibilitatem & consecrationem eorum quæ sunt de dominatione Amaymonis: Et de potestate alterius exorcistæ tradit familiares, & vera perfecte responsa de præsentibus, præteritis & futuris. Velocissimo transcursu in varias regiones traducit hominem. Sexagintasex præest legionibus, & fuit de Potestatum ordine.
§ 37. Chax, alias Scox, Dux est & Marchio magnus: Similis ciconiæ rauca voce & subtili. Mirabiliter aufert visum, auditum & intellectum jussu exorcistæ: aufert pecuniam ex qualibet domo regia, & reportat post mille ducentos annos, si jussus fuerit: abripit & equos. Fidelis esse in omnibus mandatis putatur: ac licet se obsecuturum exorcistæ promittat, non tamen in omnibus facit. Mendax est, nisi in triangulum introducatur: introductus autem loquitur de rebus divinis & reconditis thesauris, qui à malignis spiritibus non custodiuntur. Promittit insuper se collaturum optimos famulos, qui accepti sunt, si non fuerint deceptores. Huic subjacent legiones triginta.
§ 38. Pucel Dux magnus & fortis, apparet in specie angelica, sed obscura valde: loquitur de occultis: docet Geometriam & omnes artes liberales: sonitus facit ingentes, & sonare aquas ubi non sunt, easdem & calefacit & harum balnea recuperandæ sanitati servientia certis temporibus, distemperat jussu exorcistæ. Fuit de ordine Potestatum, habetque in sua potestate legiones quadragintaocto.
§ 38 [sic]. Furcas miles est: prodit similitudine sævi hominis cum longa barba, & capillitio cano. In equo pallido insidet, portans in manu telum acutum. Docet perfecte practicam, philosophiam, rhetoricam, logicam, chiromantiam, astronomiam, piromantiam, & earum partes. Huic parent viginti legiones.
§ 39. Murmur magnus Dux & Comes: Apparet militis forma, equitans in vulture, & ducali corona comptus. Hunc præcedunt duo ministri tubis magnis: Philosophiam absolute docet. Cogit animas coram exorcista apparere, ut interrogatæ respondeant ad ipsius quæsita. Fuit de ordine partim Thronorum, partim Angelorum.
§ 40. Caym magnus Præses, formam assumens merulæ: at quum hominem induit, respondet in favilla ardente, ferens in manu glagium [sic gladium] acutissimum. Præ cæteris sapienter argumentari facit: Tribuit intellectum omnium volatilium, mugitus boum, latratus canum, & sonitus aquarum: de futuris optime respondet. Fuit ex ordine Angelorum. Præsidet legionibus triginta.
§ 41. Raum vel Raym Comes est magnus: Ut corvus visitur: Sed cum assumit humanam faciem, si ab exorcista jussus fuerit, mirè ex regis domo vel alia suffuratur, & ad locum sibi designatum transfert. Civitates destruit: Dignitatum despectum ingerit. Novit præsentia, præterita & futura. Favorem tam hostium quam amicorum conciliat. Fuit ex ordine Thronorum. Præest legionibus triginta.
§ 42. Halphas Comes magnus, prodit similis ciconiæ rauca voce. Insigniter ædificat oppida ampla armis plena: Bellum movet, & jussus, homines bellicosos ad designatum locum mittit obviam. Subsunt huic viginti sex legiones.
§ 43. Focalor Dux magnus, prodit velut homo, habens alas gryphi forma. Accepta humana figura, interficit homines & in aquis submergit. Imperat mari & vento, navesque bellicas subvertit. Notandum omni exorcistæ, si huic mandetur, ne homines lædat, libenter obsequitur. Sperat se post mille annos reversurum ad septimum Thronum, sed fallitur. Triginta legionibus imperat.
§ 44. Vine magnus Rex & Comes: se ostentat ut leo in equo nigro insidens, portansque viperam in manu. Amplas turres libenter ædificat: Lapideas domus extruit, rivos reddit turgidos: Ad exorcistæ mandatum respondet de occultis, maleficis, præsentibus, præteritis & futuris.
§ 45. Bifrons, monstri similitudine conspicitur. Ubi humanam assumit imaginem, reddit hominem in Astrologia mirabilem, planetarum mansiones absolute docens, idem præstat in Geometria, & mensuris aliis. Vires herbarum, lapidum pretiosorum & lignorum intelligit. Corpora mortuorum de loco ad locum transmutat: Candelas super defunctorum sepulchra inflammare videtur. Huic subjacent vinginti sex legiones.
§ 46. Gamygyn magnus Marchio: in forma equi parvi visitur: at ubi hominis simulachrum assumit, raucam edit vocem, de omnibus artibus liberalibus differens: efficit quoque, ut coram exorcista conveniant animæ in mari exeuntes, & quæ degunt in purgatorio (quod dicitur Cartagra, id est, afflictio animarum) & corpora aërea suscipiunt, apparentque evidenter, & ad interrogata respondent. Permanet apud exorcistam, donec ipsius votum expleverit. Triginta legiones in sua habet potestate.
§ 47. Zagam magnus Rex & Præses: ut taurus prodit cum alis ad modum gryphi: sed assumpta hominis forma, reddit hominem ingeniosum: transmutat cuncta metallorum genera in monetas illius ditionis, & aquam in vinum, & è diverso: sanguinem quoque in oleum, & contra: & stultum in sapientem. Præest triginta tribus legionibus.
§ 48. Orias Marchio magnus, visitur ut leo, in equo fortissimo equitans, cauda serpentina: in dextera portat duos grandes serpentes etiam exibilantes. Callet planetarum mansiones, & vires sidereas perfecte docet. Transmutat homines: confert dignitates, prælaturas & confirmationes: Item amicorum & hostium favorem. Præsidet legionibus triginta.
§ 49. Volac magnus Præses: progreditur uti puer alis angeli, super dracone equitans duobus capitibus. De occultis thesauris perfecte respondet, & ubi serpentes videantur, quos & viribus dedestitutos tradit in exorcistæ manus. Dominium habet legionum triginta.
§ 50. Gomory Dux fortis & potens: apparet ut mulier pulcherrima: ac ducali cingitur corona, in camelo equitans. Bene & vere respondet de præteritis, præsentibus, futuris, & occultis thesauris ubi lateant. Conciliat amorem mulierum, & maxime puellarum. Imperat legionibus vigintisex.
§ 51. Decarabia vel Carabia, magnus Rex & Comes: venit similis *. Vires herbarum & lapidum pretiosorum novit: efficit ut aves coram exorcista volent, & velut familiares ac domesticæ morentur, bibant & cantillent suo more. Parent huic triginta legiones.
§ 52. Amduscias Dux magnus & fortis: procedit ut unicornu: in humana similiter forma, quando coram magistro suo se fistit: Et si præcipiatur, efficit facile ut tubæ & symphoniæ omniaque musicorum instrumentorum genera audiantur, nec tamen conspectui appareant: ut item arbores ad exorcistæ genu se inclinent. Optimus est una cum famulis. Imperium habet vigintinovem legionum.
§ 53. Andras magnus Marchio: visitur forma angelica, capite nycticoraci nigro simili, in lupo nigro & fortissimo equitans, bajulansque manu gladium acutissimum. Novit interficere dominum, servum & coadjutores: author est discordiarum. Dominatur legionibus triginta.
§ 54. Androalphus Marchio magnus, apparens ut pavo: graves edit sonitus: Et in humana forma docet perfecte geometriam & mensuram spectantia: reddit hominem in argumentando argutum, & in astronomia prudentem, eundemque in avis speciem transmutat. Triginta huic subsunt legiones.
§ 55. Oze Præses magnus, procedit similis leopardo: sed hominem mentitus, reddit prudentem in artibus liberalibus: vere resondet de divinis & occultis: transmutat hominis formam: & ad eam insaniam eum redigit, ut sibi persuadeat esse quod non est, quemadmodum se esse regem vel papam, & coronam in capite gestare: duratque id regnum horam.
§ 56. Aym vel Haborym Dux magnus & fortis: progreditur tribus capitibus, primo serpenti, simili, altero homini duos * habenti, tertio felino. In vipera equitat, ingentem facem ardentem portans, cujus flamma succenditur castrum vel civitas. Omnibus modis ingeniosum reddit hominem: de abstrusis rebus vere respondet. Imperat legionibus vigintisex.
§ 57. Orobas magnus Princeps: procedit equo conformis: hominis autem indutus idoltum, de virtute divina loquitur: vera dat responsa de præteritis, præsentibus, futuris, de divinitate & creatione: neminem decipit, nec tentari sinit: confert prælaturas & dignitates, amicorum item & hostium favorem. Præsidet legionibus viginti.
§ 58. Vapula Dux magnus & fortis: conspicitur ut leo alis ad modum gryphi. Reddit hominem subtilem & mirabilem in artibus mechanicis, philosophia, & scientiis quæ in libris continentur. Præfectus est trigintasex legionum.
§ 59. Cimeries magnus Marchio & fortis: imperans in partibus Africanis: docet perfecte Grammaticam, Logicam & Rhetoricam. Thesauros detegit, & occulta aperit. Facit ut homo cursu celerrimo videatur transmutari in militem. Equitat in equo nigro & grandi. Legionibus viginti præest.
§ 60. Amy Præses magnus: apparet in flamma ignea: sed humana assumpta forma, reddit hominem admirabilem in astrologia & omnibus artibus liberalibus. Famulos suppetit optimos: thesauros à spiritibus custoditos ostendit. Præfecturam habet legionem triginta sex, ex ordine partim angelorum, partim potestatum. Sperat se post mille ducentos annos ad Thronum septimum reversurum, quod credibile non est.
§ 61. Flauros dux fortis: conspicitur forma leopardi & terribili. In humana specie vultum ostentat horrendum, & oculos flammeos. De præteritis, præsentibus & futuris plene & vere respondet. Si fuerit in triangulo, mentitut in cunctis, & fallit in aliis negotiis. Libenter loquitur de divinitate, mundi creatione & lapsu. Divina virtute cogitur, & omnes alii dæmones sive spiritus, ut omnes adversarios exorcistæ succendant & destruant. Et si virtute numinis ipsi imperatum fuerit, exorcistæ tentationem non permittit. Legiones viginti sub sua habet potestate.
§ 62. Balam Rex magnus & terribilis: prodit tribus capitibus, primo tauri, altero hominis, tertio arietis: cauda adhæc serpentina, oculis flammeis, equitans in urso fortissimo, & accipitrem in manu portans. Raucam edit vocem: perfectè responet de præteritis, præsentibus & futuris: reddit hominem & invisibilem & prudentem. Quadraginta legionibus præsidet, & fuit ex ordine dominationum.
§ 63. Alocer Dux magnus & fortis: procedit ut miles in equo vasto insidens: facies ejus leonina, rubicunda valde cum oculis flammeis: graviter loquitur: hominem reddit admirabilem in astronomia & in omnibus artibus liberalibus: confert bonam familiam; Dominatur triginta sex legionibus.
§ 64. Zaleos magnus Comes: apparet ut miles pulcherrimus in crocodilo equitans, & ducali ornatus corona, pacificus, &c.
§ 65. Wal Dux magnus & fortis: conspicitur ut dromedarius magnus ac terribilis: at in humana forma linguam sonat Ægyptiacam graviter. Hic præ cæteris amorem maxime mulierum conciliat: inde novit præsentia, præterita & futura: confert & gratiam amicorum atque inimicorum. De ordine fuit potestatum. Trigintaseptem legiones gubernat.
§ 66. Haagenti magnus Præses: ut taurus videtur, habens alas gryphi: sed assumpta facie humana, reddit hominem ingeniosum in quibuslibet: cuncta metalla in aurum transmutat, aquam in vinum, & ediverso. Tot legionibus imperat, quot Zagan.
§ 67. Phœnix magnus Marchio: apparet uti avis phœnix puerili voce: sed antequam se sistit coram exorcista, cantus emittit dulcissimos: tunc autem cavendum exorcistæ cum suis sociis, ne suavitati cantus aures accommodent, sed ille mox huic jubeat humanam assumere speciem, tunc mire loquetur de cunctis scientiis admirandis. Poëta est optimus & obediens. Sperat se post mille ducentos annos ad septimum thronum rediturum. Viginti præest legionibus.
§ 68. Stolas magnus Princeps: prodit forma nycticoracis: coram exorcista hominis simulachrum suscipit, docetque absolutè astronomiam. Herbarum & lapidum pretiosorum vires intelligit. Vigintisex legiones huic subjacent.